Charter Document - 02340386

Charter Document - 02340386


Charter Number: 02340386
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1120 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quidam igitur miles de Firmitate que vulgo dicitur de Loperia nomine Vivianus pro remedio anime sue et antecessorum suorum dedit Deo et sancte Marie et omnibus sanctis et Stephano sacerdoti sociisque ejus Theobaldo et Warnerio omnibusque eorum successoribus locum Scarleias dictum ad construendam religionis habitationem fecit autem idem Vivianus per manum Fulcherii prepositi sui de Seppols doni sui poni terminos ex superiori scilicet parte nam ex inferiori parte ex parte scilicet predicte ville ad facienda prata quantum vellent ad proprios usus de silva absque terminis dedit insuper autem dedit eisdem omnes assantias suas per totum illud nemus pastionem scilicet porcorum ceterorumque animalium usum lignaque ad omnes usus excepto quod exsartum facere non liceret Hoc donum laudavit frater ejus Stephanus et Aoidis vulgo vocata Damet eidem Viviano jam jurata sed nondum nupta Testes hujus rei sunt archipresbyter Isambardus Letericus capellanus Dodo clericus Simon de Pruneto Isambardus Grossus Isambardus cognomento Manducat panem Osmundus cliens ipsius Viviani