Charter Document - 02340383
| Charter Number: | 02340383 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1156 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus Trecensium comes palatinus notum fieri volo universis presentibus et futuris quod Garnerus de Buci dat ecclesie Deiloci et fratribus ibidem Deo servientibus totas terras quas habebat inter monasterium de Pareto et grangiam de Malorepasto excepta parte sua de clauso Grimoardi pro XII denarios de censu De quibus terris Girardus frater ejus partem quandam pro VI denariis de censu prius adcensiverat Ipse vero partem reliquam pro totidem concedit etiam quicquid ab hominibus ejus elemosina vel emptione possident vel in posterum acquirere poterunt Donat etiam obbolum de censu quem habebat in molendino de Chicheri et quicquid post decessum matris sue habiturus erat in censu molendini et si domum molendini vel ortum amplificare voluerint partem suam super hoc liberam concedit Laudat etiam idem Garnerus quicquid ecclesia supradicta in Monte Morgis emptione censu vel elemosina acquirere poterit in partibus Huonis Warrel Fillonis Anselli generis ejus Galteri lo Turneiant pro IIII solidis de censu Laudat iterum usualia in pascuis suis a grangia usque ad crucem Bernuis et in maretis herbam omnibus bestiis et viam per terram suam in pascuis Hoc totum laudavit Margareta uxor ejus Actum est publice anno ab Incarnatione Domini MCLVI Hujus rei testes sunt Willelmus cancellarius Gerardus de Cantomerlo Willelmus Parvus Ansellus Botellarius Manasses de Villamauri Gaufridus Fornarius Petrus Brostardus Ansoldus de Marriaco Ansellus Surdus Sewinus de Toregni Ansellus de Fonte Vane
