Charter Document - 02340382
Charter Number: | 02340382 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1156 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum esse volumus universis tam presentibus quam futuris calumpniam ortam inter ecclesiam Sancta Columbe Senonensis et ecclesiam de Deiloco nostro tempore fuisse sedatam et definitam hoc modo Quedam partes terrarum inter Ceriserios et Vennam fluvium sunt in finagio scilicet Ceriseriorum et Vallismauri et Tilii que etiam terre Sancta Columbe dicuntur quas abbas Sancta Columbe pro jure ecclesie sue clamabat Fratres vero Deiloci dicebant terras ipsas a quibusdam militibus laude et assensu eorum a quibus ipsi tenuerant sibi in eleemosinam datas diutissime tenuisse Tandem abbas Sancta Columbe pro amore Dei et nostra et amicorum ecclesie Deiloci prece pacatus terras ipsas necnon et edificia que antiquitus in eisdem terris erant vel que fratres Deiloci ibidem fecerant prata scilicet et vineta ecclesie Deiloci concessit et in pace dimisit Ne igitur Deilocensi ecclesie super hac re ab ecclesia Sancta Columbe vel a quolibet alio aliqua deinceps oriretur calumpnia presentem eis tradidimus cartam sigilli nostri authoritate confirmatam Sed et ut firmius pax inter ecclesias utrasque postmodum haberetur voluimus et factum ut eadem carta laude et assensu capituli Sancta Columbe sigillo domini Odonis ejusdem ecclesie abbatis corroboraretur Actum est publice Senonis anno Verbi Incarnati millesimo centesimo quinquagesimo sexto regnante Ludovico Juniore in Francia