Charter Document - 02340380
Charter Number: | 02340380 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1156 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Adrianus episcopus servus servorum Dei Alano Autissiodorensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Venit ad audientiam nostram quod nobilis vir Ascelinus bone memorie dilectis fratribus nostris abbati et fratribus monasterii de Regniaco usuaria quedam in nemoribus suis partim pro anime sue salute concessit partim etiam eisdem dicitur vendidisse Super quibus usuariis Herbertus de Madriaco filius ejus et Autissiodorensis mater ipsius simul cum Gaucherio fratre suo parrochiani tui predictos monachos non desinunt sicut nobis dicitur multipliciter infestare et sepius ei gravamina irrogare non cessant et eadem usuaria partim presumant auferre Quocirca fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quia si verum est quod asseritur predictos parrochianos tuos infra viginti dies post harum susceptionem litterarum diligentius convenire ut usuaria injuste detenta memoratis fratribus cum integritate restituant et eos de cetero super ipsis infestare aut aliquatenus molestare nulla ratione presumant sed ipsos ea permittant quiete ac pacifice possidere Alioquin in personas eorum excommunicationis in terras vero ipsorum sententiam proferas interdicti Datum Laterani idibus decembris