Charter Document - 02340379
Charter Number: | 02340379 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1156 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Adrianus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Arduino abbati monasterii Sancti Germani Autisiodorensis ejusque successoribus regulariter substituendis imperpetuum Universarum ecclesiarum curam sollicitudinemque gerentes sicut in eis que ad honorem Dei ac salutem fidelium pertinere viderimus instituere ita que corrigenda fuerint tota corrigere attentione debemus ut evulsis dumis et infructuosis fruticibus amputatis grata fecunditate virtutum ecclesia Dei valeat redolere Hoc nimirum intuitu pravam et detestabilem consuetudinem que aliquando tempore apud vos viguit viribus carere decernimus nulla etenim ratione seu bonis moribus nititur quod temporibus antecessorum vestrorum apud Sanctum Germanum Autisiodorensem per eorum incuriam inolevit ut si quis adversum vos querimoniam movens agere cepit si forte propositam actionem ejus sive vera sive falsa sit te negare contigerit quemcumque maluerit de vestra vel ecclesie familia ex prava illa consuetudine eligit et si is qui eligitur licet abjectus atque vilissimus et alteri parti plusquam tibi forsitam favens quod affirmat adversarius affirmaverit nulla alia legitima probatione intercedente contra vos obtinet quod intendit Si vero is quem adversarius vester elegerat quod ipse confitetur et affirmat se scire negaverit eum ad subeunda duelli certamina provocat et sive in eo certamine victus fuerit sive discrimen oblate pugne subire recusaverit ex eadem improba consuetudine nihilominus obtinet Et nos igitur tam nefariam consuetudinem cum neque bonis moribus neque divina vel humana ratione subsistat in irritum ducimus et apostolica auctoritate damnamus statuentes ut quisquis ille est qui deinceps contra vos actionem suam intenderit nisi per legitimos testes et probationem rationi atque justitie congruam vos convicerit ab actione proposita cadat nec contra vos obtentu cujuslibet usus quod intendit obtineat Si quis sane huic nostre constitutioni obviare tentaverit donec presumptionem suam congrua satisfactione correxerit ab ecclesiarum liminibus penitus arceatur et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat amen Datum Beneventi sexto idus aprilis Incarnationis dominice anno MCLVI pontificatus vero domni Adriani pape IV anno secundo