Charter Document - 02340378
Charter Number: | 02340378 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1156 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Guillelmus divina gratia comes Nivernensis notum fieri volo omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego et Guichardus Pontiniaci abbas et fratres ejusdem ecclesie ad nostrum commodum utrique respicientes fecimus commutationem de grangia que dicitur Lorant pro qua grangia ego Guillelmus comes Nivernensis predictis monachis donavi quod sequens pagina declarat scilicet quidquid apud villam que Sancta Porcaria vocabatur ego ipse comes habebam et ad me pertinebat et alii a me ibidem tenebant et possidebant eis ipsis possessoribus laudantibus et concedentibus Quidquid igitur Guiardus Catus quidquid Bartholomeus tunc vicecomes Laniaci Castri et si qui alii in toto territorio ville illius habebant et ad eos eorumque successores ac filios pertinebat sive in dominio sive in casamento quidquid et alii tenebant ab eis in eodem territorio in nemoribus in planis in pratis in aquis concedentibus atque laudantibus tam ipsis quam uxoribus eorum ac filiis atque Guiardi filia Aramburge totum ego comes dedi Pontiniacensi ecclesie libere et quiete jure perpetuo possidendum exceptis quinque solidis de censu aque quos predictus Guiardus sibi retinuit et excepto quod nemus quod dicitur Revisiacum et nemus quod dicitur Vallis Pagana et nemus Sancti Stephani et forestam de Contest sicut ipsa se continet in planitiem vel agriculturam non redigent Pontiniacenses Guiardo autem pro supramemoratis rebus quas in illo territorio habebat duodecim libras Pruviniensis monete in peagio meo apud Autissiodorum assignavi concedens ei ut ex illis duodecim libris de casamento Bartholomei vicecomitis septem libras acciperet propter id quod tenebat ab eodem Bartholomeo apud memoratam villam Sanctam Porcariam Sed quoniam fratribus Pontiniacensibus nimis durum videbatur ut propter se habitatores ville illius a suis possessionibus excluderentur placitam illis hominibus feci recompensationem ita ut sponte discederent et in pace monachis locum dimitterent Quia vero servientibus Deo pax et quies maxime necessarie sunt ne fratres a transeuntibus molestiam aliquam aut inquietudinem patiantur viam que Lanniacum ducebat per Revisiacum Vallemque Paganam feci transmutari ab inferiori plano in nemus superius firmavique Pontiniacensibus conventione incommutabili ut quemadmodum a me transponi jussa est eadem via ita in posterum perpetua diuturnitate remaneat Illud quoque supradicta conventione confirmationeque constitui ut intra subscriptos terminos nulla quorumcumque aliorum hominum animalia ingrediantur scilicet intra terminos planitiesque memorati territorii Sancta Porcarie et grangie que dicitur Avaranda et ejus quam Buinionem appellant et exinde sicut mortuum de Boi venit a matre aqua et inde sicut mater aqua venit usque ad caput fosseii inde quoque sicut fosseium portat ad fontem Letardi et inde sicut fosseium idem vadit usque ad Argillerias et inde sicut tendit usque ad viam que ducit a Pontiniaco Autissiodorum intra hos terminos firmavi atque constitui ut nulla aliorum hominum animalia ingrediantur sed Pontiniaci fratres libere et quiete possideant Item sciendum quod ego comes dedi memoratis Pontiniacensibus terram et nemus que terra his terminis continetur videlicet sicut via ducit de Pontiniaco ad Sulliacum et inde Venussiam versus Pontiniacum ita ut intra hos terminos in terra que Communia dicitur nemo aliorum hominum habitationem unquam habeat aut agriculturam exerceat sed fratres Pontiniaci libere semper et quiete possideant propter quam terram ipsi Pontiniacenses concesserunt mihi terram quam habebant in finagio de Maire extra fosseios excepto censu et coustumis eorum Adjeci dare Pontiniacensibus pro supradicta grangia de Lorant terram quamdam et nemus quam terram et nemus acceperam mutuo a monachis Sancti Michaelis de Tornodoro sicut in cartula domni Petri abbatis ejusdem ecclesie scriptum esse volui nostroque sigillo communitum hec terra et nemus est intra terminos qui subscribuntur videlicet a via que ducit de Nuceriis Autissiodorum usque ad viam Poliaci et inde usque Lescherias et de Lescheriis usque ad viam que de Nentreio per Vallem Carmi ducit usque ad supradictam de Nuceriis tendentem Autissiodorum quidquid intra has quatuor vias habebat ecclesia Sancti Michaelis cum ab abbate et conventu ejus mihi concessum esset et traditum pro mutuo quod eis commutaveram totum dedi Pontiniacensi ecclesie Quidquid et intra has quatuor vias quas proxime diximus Guillelmus Grossum Brachium habebat laudantibus et concedentibus fratribus ejus Hugone et Philippo et uxore ejus que Damnos vocabatur dedi memorate Pontiniacensi ecclesie Tam dedi Pontiniacensi ecclesie quidquid Molismensis ecclesia et heredes Poliaci videlicet Albericus et Garinus fratresque eorum habebant de memorato alodio inter Lescherias et Sanctas Virtutes preter prata et oscas quas predicti fratres in villa Sanctarum Virtutum possidebant laudantibus uxoribus filiis et filiabus eorum Concessi quoque Pontiniacensibus quidquid poterunt acquirere in terris vel pratis vel nemoribus et pascuis ad opus grangie de Acrimonte que in proxime dicto territorio sita est quod sit de feodo meo Hec omnia sicut hic scripta et digesta sunt laudante uxore mea Itta nomine et filiis meis Guillelmo et Guiardo ego Guillelmus comes Nivernensis dedi Pontiniacensi ecclesie quiete ac libere et sine omni contradictione perpetuo possidenda Que videlicet ut in posterum semper rata permaneant hanc cartulam uti scripta sunt nostro sigillo munivi sed et domnum Alanum tunc Autissiodorensem episcopum ut eandem suo quoque sigillo muniret ipse precatus sum ut tam episcopali quam nostra authoritate munita hec pagina majori certitudine ac firmitudine contra omnes omnium hominum calumnias ac violentias si que forte emerserint omnia nostra dona sicut ea scripta continet inconcussa defendat in perpetuum tradatque memorie posterorum nullatenus infringenda Quod si forte aliqui contra fratres Pontiniacenses super his donis nostris calumniari quippiam vel aliquam vim inferre temptaverint ego et heredes mei pro me contra omnes homines garentire habemus omnia Pontiniacensi ecclesie memorate Grangiam autem et ea que a predictis fratribus in commutationem recepi iidem fratres in pace possidebant et longo tempore possederant Unde si quis mihi vel heredibus meis calumniam moverit fratres toties dicti in verbo veritatis tamen sine alio guaramine testificabuntur quod hec omnia que mihi commutaverunt ipsis diebus commutationis tenebant et longo tempore ante libere et quiete tenuerant Testes sunt Stephanus cellerarius et Radulfus de Tociaco canonici Sancti Stephani Autissiodorensis magister Stephanus et Gaufridus clerici comitis Willelmus capellanus Milo de Nuceriis Bartholomeus vicecomes Laniaci Colombus prepositus Rodbertus prepositus Petrus scriptor Gaufridus camerarius Actum est anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo sexto epacta vigesima sexta indictione quarta Adriano papa regnante Ludovico rege Francorum