Charter Document - 02340377

Charter Document - 02340377


Charter Number: 02340377
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1156
Date type: Internal, A.D., Papal
Resource Link(s):

Charter:

Adrianus episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Hugoni Senonensi archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis imperpetuum Cum ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio quo cunctis Christi fidelibus authore Domino prominemus singulorum paci et tranquillitati debeamus intendere presertim pro illorum quiete oportet nos esse sollicitos qui pastorali dignitate sunt prediti et ad officium pontificale promoti Nisi enim nos eorum utilitatibus intendentes ipsorum jura in quantum Deo permittente possumus integra conservemus et authoritate apostolica eos ab iniquorum incursibus defendamus de illorum salute non vere poterunt esse solliciti qui sibi ad regendum Domino sunt disponente commissi Hujus utique rationis intuitu frater archiepiscope provocati Senonensem ecclesiam cui Deo authore presse dinosceris sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia impresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis propitiante Domino poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Abbatiam Sancti Petri Vivi abbatiam Sancti Remigii abbatiam Sancte Trinitatis de Mauriniaco abbatiam Sancti Petri de Monte apud Milidunum abbatiam de Caumis abbatiam Sancti Joannis Evangeliste canonicorum regularium que sita est in suburbio civitatis Senonensis abbatiam Sancti Quiriaci de Pruvino abbatiam de Sosiaco abbatiam Sancti Severini de Castro Landonis abbatiam de Nuceris abbatiam de Deiloco abbatiam de Pruliaco abbatiam de Vallelucenti abbatiam de Joiaco abbatiam de Sacro Portu abbatiam de Fonte Joannis abbatiam de Escharleis abbatiam Sanctimonialium de Roseto ecclesias que sunt in villa Sancti Juliani de Saltu ecclesiam de Briennone ecclesiam de Naalliaco ecclesiam de Velenessia ecclesiam de Bellacauma ecclesiam de Montacherio ecclesiam de Buxis cum capellis et decimis earum villam Sancti Juliani de Saltu cum feudis et appenditiis suis villam de Briennone cum appendiciis suis et feodis villam de Naaliaco cum appendiciis suis et feudis villam de Vellenessa cum appenditiis et feudis suis villam de Bellacauma cum appenditiis suis et quicquid habes apud Archeam et apud Montacherium homines etiam quos habes in Senonensi civitate et quos habes apud Musteriolum apud Joviniacum apud Rossem et apud Eschegias et quicquid habes in aliis locis tam in hominibus quam in nemoribus et terris et feudis specialiter autem feudum de Ordone et feudum de Pruvino unde dominus ejusdem castri singulis annis ecclesie Senonensi cereum unum ponderis quadraginta librarum in Natale Sancti Stephani debet exolvere de cujus feudi jure constat quod homines illi qui venerint de Pruvino aut de Pruvinensi castellaria ad morandum Senonis vel in aliqua villarum tuarum in proprium jus tuum et Senonensis ecclesie transeant Statuimus preterea ut Carnotensis Parisiensis Aurelianensis Meldensis Autissiodorensis Trecensis et Nivernensis episcopi qui de jure archiepiscopatus tui esse noscuntur tam tibi quam successoribus tuis in omnibus que ad jus metropoliticum spectant debeant respondere Antiquam etiam libertatem et rationabilem consuetudinem quam tu et antecessores tui in Senonensi ecclesia habuistis et in prenominatorum episcoporum ecclesiis que infra parochiam tuam site sunt tibi nichilominus confirmamus Sancimus quoque ne occupatione vel vicinitate aliquorum religiosorum parrochiane ecclesie tue decimas suas amittant quas rationabiliter consueverunt habere Confirmamus insuper tibi et successoribus tuis ut secundum antiquam et rationabilem consuetudinem parrochiane ecclesie synodos et paratas reddant exceptis ecclesiis illis de quibus legitime cognitum fuerit quod eis vel a te vel a tuis predecessoribus sit indultum adjicientes ut ecclesie ille que singulis annis synodes reddunt secundum antiquam et justam consuetudinem Senonensis ecclesie semel in biennio paratas persolvant Si vero parrochiani tui rebelles tibi vel contumaces extiterint et ad secundam vel tertiam commonitionem tuam satisfacturi ad te venire contempserint sententiam quam tu in eos canonice promulgaveris nos ratam ac firmam habemus addentes ut nulli a judicio tuo in ecclesiastico negotio ad secularem potestatem liceat appellare Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictam ecclesiam temere perturbare [] Datum Beneventi per manum Rolandi sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii III idus aprilis indictione IIII Incarnationis Dominice anno MCLVI pontificatus vero domini Adriani pape quarti anno secundo