Charter Document - 02340376

Charter Document - 02340376


Charter Number: 02340376
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini ego Hugo Senonensis archiepiscopus notum fieri volo omnibus fidei catholice professoribus quia Gilo miles in extremis agens dimisit ecclesie Sancti Johannis medietatem decime quam habebat ultra fluvium Ionem tam in terris quam in vineis a burgo Sancti Mauricii usque ad Sanctum Baudum et Sanctum Martinum Hoc vero donum Hugo Monachus ad quem hereditario jure pertinebat primo contradixit sed volente Deo postea facta pacis compositione concessit atque laudavit Laudavit et insuper Salo vicecomes de cujus feodo erat Huic laudationi interfuerunt Willelmus archidiaconus Matheus precentor Fromundus capellanus Salo de Danjone Ut ergo hoc donum ratum firmumque habeatur semper apicibus assignatum sigilli nostri impressione muniri precipimus ne forte labente annorum curriculo favilla oblivionis possit consumi