Charter Document - 02340375
Charter Number: | 02340375 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volo omni sancte Dei ecclesie quod ego Iterus filius Milonis Buissun recognovi et laudavi donum quod fecit pater meus ecclesie Vallis lucentis de usuario nemoris sui hoc modo scilicet quod porci et omnia pecora ejusdem ecclesie in nemore illo omni tempore pascant quantum voluerint Hujus cognitionis et laudationis testes sunt Willelmus archidiaconus Herveius prepositus frater ejus Milo decanus de Muliluns Durannus presbiter de Fusseio Philippus Bibens Sequanam Helias de Malopassu Josbertus Infans Et ut hoc ratum et inconcussum omni tempore habeatur precibus meis sigillo domni Hugonis Senonensis archiepiscopi signatum atque firmatum est