Charter Document - 02340374

Charter Document - 02340374


Charter Number: 02340374
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum esse volumus universis hominibus tam existentibus quam futuris querimonias adversus ecclesiam Deiloci a Giraudo de Canlosto diu ventilatas et habitas tempore nostro fuisse definitas ante nos et pacificatas hoc modo Giraudus clamabat adversus canonicos in ecclesia pretaxata regulariter degentes terras apud Paretum pro uxore Godefridi de Pareto apud Blagneium unam oschiam terre quam prefati canonici a Drogone de Seant et Gosberto filio ejus habebant partem quam habebant in alodiis de Seant a Mainardo de Turni que omnia prefatus Giraudus eidem ecclesie concessit et in pace dimisit Partem unam terre adcensiverant canonici in vinea Belle Calme ab eodem Giraudo et Odone fratre suo sub censu trium denariorum acensivam igitur hanc quam antea negaverat demum recognovit et terram ipsam ipse et Odo frater ejus ecclesie dimiserunt et prefatum censum condonaverunt Concordiam jampridem fecerant canonici cum Giraudo de terris quas in territorio Messiaci et Thoriaci habuerat censubus et terris alibi ad libitum ejus in exchangio ei datis inter quas terram quam ab Auvalone de Joviniaco canonici apud Blagneium habuerant ei dederant in exchangio Hanc itaque terram Giraudus ecclesie reddidit et exchangium sicut erat in ceteris rebus concessit Prope granchiam canonicorum que Messiacus dicitur Giraudus villam edificavit et iccirco per terras et sata canonicorum homines illius plures vias et semitas fecerant quas omnes ad duas solummodo veteres vias deducet Aisentias etiam fontis qui in villa oritur concessit in granchia que Messiacus dicitur commorantibus et totius generis pecudibus eorum Ceterum quecumque ab antecessoribus suis in territorio Messiaci et Thoriaci seu alibi ecclesia prefata acquisierat Giraudus canonicis laudavit et omnino dimisit Laudavit hec omnia Emmelina uxor ejus et filii eorum ac filie Odo Milo Gilo Odelina Regina Pro hoc itaque beneficio canonici filiam ejus Villanam in consortio sororum suarum receperunt Laudavit etiam hec omnia Odo frater Giraudi et uxor ejus Villana cum liberis suis Hujus rei testes sunt Guillermus archidiaconus Simon thesaurarius Simon de Prella Stephanus de Pressi Fromundus capellanus Manasses de Baro Burchardus de Sellenniaco Stephanus de Summeri Guiardus frater ejus Boso de Canlosto Iterius frater ejus Joslanus de Baro Frodo prepositus