Charter Document - 02340373
Charter Number: | 02340373 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus et Alanus eadem gratia episcopus Autissiodorensis ego quoque Willelmus Nivernensis comes omnibus notum esse volumus et presentibus et futuris quod Agano de Narbona et duo fratres sui milites Girardus et Gaufredus quatuor fratres Stephanum Arnaldum Joscerium Josmerium filios Gaufridi Moun qui eorum servi erant et habitabant in terra Sancti Germani Autissiodorensis apud Orgiacumsuper Belcham pro amore Dei in eleemosynam concesserunt et dederunt eidem ecclesie Sancti Germani in perpetuum possidendos et ex parte prenominatorum militum quietos et liberos ab omni jugo servitutis eo scilicet pacto quod nec ipsi nec eorum heredes in predictis servis aut heredibus eorum vel etiam in ipsorum rebus aliquid ulterius reclamarent Promiserunt etiam predicti tres fratres quod adversus omnem calumpniam garantiam hujus doni portabunt Quod donum Willelmus Senonensis archidiaconus et Herveus prepositus laudaverunt predicte ecclesie et concesserunt Et quoniam jam dicti milites fratres eorum erant rem acceperunt in manu et se ferre juste garantiam spoponderunt Habuerunt idem fratres pro hac donatione ab Arduino abbate Sancti Germani quinquaginta et quinque libras Aurelianensis monete Ut autem rei pleniorem haberet eadem ecclesia firmitatem sigillorum nostrorum auctoritate et impressione quod factum fuerat fecimus roborari