Charter Document - 02340371

Charter Document - 02340371


Charter Number: 02340371
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Latum mandatum Dei karitas non solum vicinos quosque et proximos quosque invitat ad gratiam verum etiam longe remotos quibusdam misericordie dilectionisque mutue brachiis complectitur et dulcibus sinceri amoris jocundeque societatis vinculis sibi invicem arctius astringit connectit et confederat ut quos terrarum spatia dividunt animorum conjuntio inseparabili affectum germanitate sibi uniat et absentes corpore presentiores spiritu faciat Inde est quod ecclesia Beati Petri Senonensis Altivillarensem ecclesiam divino instinctu sibi medullitus cupiens inviscerare per manum venerabilis viri G abbatis a predicta ecclesia presidente magnifico viro G Altivillarensi abbate societatem integram requisivit et gratantissime impetravit Societatem autem inite et firmate tenor iste et forma hec est ut due iste ecclesie eodem federe sibi invicem confederentur quo videlicet Altivillarensis ecclesia atque Dervensis sibi ab antiquo confederate sunt atque conjuncte Quicumque ergo ex fratribus Beati Petri Senonensis quacumque occasione vel necessitate ad Altivillarensem ecclesiam demigraverint capitulum habebunt et quanto tempore morari voluerint vel ab abbate suo permissi fuerint in omnibus necessariis congruam accipient humanitatem Idem fiet fratribus de Altovillari in ecclesia Senonensi Abbas Beati Petri Senonensis si Altivillaris venerit et quoslibet ex fratribus in graviori culpa aut in aliqua sententia positos invenerit sive presente sive absente abbate capitulum tenebit de ordine et disciplina ut voluerit loquetur et in sententia positos absolvet Adolescentes de scola si ei visum fuerit ejiciet Simultates et discordias si inter abbatem et conventum invenerit potens erit sedare Eandem potestatem Altivillarensis abbas habebit in ecclesia Senonensi Defunctis utriusque ecclesie fratribus in utraque ecclesia singuli sacerdotes duas missas persolvent conventus tricenarium cum septenario et diaconorum et subdiaconorum singuli psalterium unum conversi centum Pater noster Prebendam cotidianam pro fratribus societatum nostrarum pauperibus dandam in refectorio ad mensam principalem ponemus secundum tenorem istum utriusque ecclesie filii in regno caritatis amodo militabunt