Charter Document - 02340368

Charter Document - 02340368


Charter Number: 02340368
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo universis presentibus et futuris quod Galterus Jeremias dedit Deo et ecclesie Beate Marie de Deiloco quicquid habebat in territorio Villepei scilicet in tota valle exceptis tribus denariis census de grangia et tribus solidis de territorio Beischie et preter illud quod participabat cum monachis de Sancto Sidronio Si autem canonici usque ad diem quo hec facta sunt de foresta de Monte Cegon plus quam debuerant occupaverant in pace remaneant et sine calumnia ejus teneant Verumtamen si aliis participibus pro eo aliquid reddiderint quantum parti ejus pertinet ei restituant Sed et si in posterum aliquid occupaverint canonici et Galterus super terram ibunt et super homines patrie rei veritatem ponent Pollicitus est igitur Galterus sub sacramento fidei bene et fideliter hoc tenendum in perpetuum Ea propter canonici Deilocenses decem solidos ei dederunt et Guiardo fratri ejus qui laudavit hoc unam angillam Actum est publice aput Joviniacum anno ab Incarnatione Domini MCLV regnante Ludovico Juniore in Francia Hujus rei testes sunt Alanus Autissiodorensis episcopus Guillermus Senonensis archidiaconus Rainaudus Autissiodorensis archidiaconus Guido prepositus Rainaudus Pruvinensis archidiaconus Guiardus Pontiniacensis monachus Daimbertus de Sellenniaco Bulchardus frater ejus Guillelmus de Pruneto Guido Narjodus Stephanus Coend Paganus Levens Huo prepositus Joviniacensis