Charter Document - 02340367

Charter Document - 02340367


Charter Number: 02340367
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1155
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Lambertus abbas Cisterciensis notum fieri volo omnibus fratribus ordinis Cisterciensis quandam controversiam inter Pontiniacenses et Vallis lucentis abbates hoc modo definitam esse Primo ut domus que facte fuerant inter Seveias et Cerelliacum destruerentur alieque non edificarentur nisi tuguria pastorum que nisi per annum stare non possint Sed et animalia Vallis lucentis de Cerelliaco jacere non poterunt ultra viam versus Sevias que ducit de Saiant ad Arciam De nemore de Rajosa definitum est ut divideretur hoc modo videlicet ut Pontiniacenses habeant de versus Seveias et Valleslucentes versus Cerelliacum Prata ibi neutri eorum habebunt nisi in partibus propriis In nemore Boelesii cognitum est quod Pontiniacenses terciam partem ibi habebant Valleslucentes quartam De nemore et plano alodii de Saiant definitum est ut inter utrosque commune sit Quod tamen Pontiniacensis ecclesia emerat de alodio Josberti fratris Drogonis Strabonis de jure ejusdem ecclesie Pontiniacensis fore definitum est De nemore Sancte Marie Saiantii ut commune sit utriusque definitum est Terram tamen que plana erat die emptionis Vallis lucentis ecclesia propriam sibi retinuit De pascuis utriusque ecclesie in presentia nostra terminatum est ut uniuscujusque animalia in propriis et usuariis suis pascantur et alterius fines non ingrediantur Si quis conversorum utriuslibet ecclesie hanc compositionem transgressus fuerit tribus diebus jejunet in pane et aqua secularis vero verberetur vel ejiciatur Quod si magister grangie ubi cognoverit transgressionem istam predicto modo non emendaverit suprascriptam penam patiatur Facta sunt hec apud Pontiniacum anno ab Incarnatione Domini MCLV presentibus abbatibus Guicardo Pontiniaci Norpardo Vallis lucentis Hugone Quinciaci Bliardo monacho Cisterciensi Guidone et Gauterio Buzacre Pontiniaci Petro de Vallelucenti