Charter Document - 02340366

Charter Document - 02340366


Charter Number: 02340366
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Henricus Trecensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod Manasses filius Odonis de Villamauri concessit ecclesie Pontiniacensi quicquid tenebat de jure et de casamentis patris sui et antecessorum suorum eo tempore quo facta est concessio Laudavit etiam et concessit eidem ecclesie quicquid deinceps de casamentis suis adquirere poterit quocunque modo Concessit quoque et laudavit ut eadem ecclesia Pontiniacensis de omnibus nemoribus suis de Ota dare et vendere extirpare et edificare ad voluntatem suam libere et quiete possit excepto quod in eisdem nemoribus cinerem facere et corticem capere non poterunt nisi tamen ad usus proprios Si vero canes conversorum vel servientium eorum qui secuntur animalia memorate ecclesie in nemore Ote aliquid venationis capere potuerint quod alius non reclamet dedit eis in elemosinam ad usus infirmorum Hujus rei testes sunt Godefridus episcopus Lingonensis Alanus episcopus Altisiodorensis Galterus Bosacrei monachus Pontiniacensis Robertus filius Richeri Vituli Felix filius Garnerii de Follis Anno ab Incarnatione Domini MCLV actum est hoc indictione III epacta XV concurrentibus V