Charter Document - 02340362

Charter Document - 02340362


Charter Number: 02340362
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo universis presentibus et futuris quod Ansellus Porcellus laudante Rotznide uxore sua et filio suo Mainardo dedit ecclesie Sancte Marie de Deiloco pro filiabus suis Sanaolde et Christiana quas canonici Deilocenses in domo sororum suarum receperunt quicquid habebat a fonte Sancti Filiberti usque ad viam Sarracenorum que ducit ad molendinum monachorum Scarliarum sive in terra sive in censu sive in pratis et quicquid habebat in foresta de Varellis quam ab ecclesia Deilocensi sub censu trium denariorum tenebat et quicquid eidem foreste pertinebat Habebunt tamen in eodem nemore usuale suum Servanus Constantius et Stephanus de Pontibus ad domos suas edificandas et ad calefaciendum se quamdiu vixerint sed heredes eorum nihil inde prorsus accipient Ne igitur futuris temporibus oblivioni traderetur vel super hoc aliquis ecclesie calumpnias inserere moliretur scripto commendare precepi et sigilli mei authoritate confirmare curavi Hujus rei testes sunt Helveus prepositus Symon thesaurarius Odo decanus Girardus abbas Sancta Columbe Girardus abbas Sancti Remigii Manasses Trecensis archidiaconus Josbertus de Jaunia Salo vicecomes et filii ejus Garinus et Bulchardus Erlebaudus de Plasseto Salo de Mailliaco Josbertus de Dongione Actum est Senonis anno Verbi incarnati MCLIIII regnante Ludovico Juniore in Francia