Charter Document - 02340359
Charter Number: | 02340359 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Senonensis archiepiscopus Hugo notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Salo de Curteleoni vendidit sanctimonialibus Paracliti apud Pomerium Deo servientibus quartam partem decime de Compenneio Canonici vero nostri solvebant Pomeriensibus per singulos annos quatuor sextarios annone in cellario suo Senonis quia Pomerienses concesserant eis partem decime quam Herbertus Wifellis dederat domui Pomeriensi apud Creerias Propter hoc emerunt predictam partem decime in usus Pomeriensium eo videlicet pacto ut deinceps non solvant Pomeriensibus predictos annone sextarios quatuor et defendant et conservent eis hanc partem decime adversus omnes calumniatores preter Walterium Rungifer Quod ut perpetuo maneat inconcussum litteris annotare et sigillo nostro firmare curavimus Actum in presentia nostra Senonis anno ab Incarnatione Domini MCLIIII Subscripsimus etiam personas nostras et testes qui interfuerunt et actioni et diversis temporibus facte laudationi Hoc laudavit uxor Salonis et duo filii ejus coram me et interfuerunt Herveus prepositus Odo decanus Willelmus archidiaconus Symon thesaurarius Matheus precentor Symon cellararius Rainaldus de Sancto Juliano archidiaconus Joisbertus de Galnea abbas Girardus de Sancto Petro abbas Girardus de Sancta Columba abbas Girardus de Sancto Remigio Bartholomeus dapifer Stephanus de Sancto Mauricio Balduinus de Clausa Fonte Quando Gaufridus filius ejus hoc laudavit interfuit Willelmus archidiaconus Bucchardus de Castellione Frodmundus de Braio Garnerius de Compennio Hagano frater meus Stephanus maior de Succeio Robertus Grandis de Capella et Fromundus de Sancto Martino Quando Stephanus de Sancto Martino et Petrus frater ejus laudaverunt interfuerunt Herveus prepositus Willelmus archidiaconus Matheus precentor Bartholomeus dapifer Hugo camerarius et Ansellus de Vova Quando Emelina uxor Henrici militis et soror ejus laudaverunt affuerunt Odo decanus Symon thesaurarius Rainaldus de Sancto Juliano archidiaconus et magister Joisbertus Quando Walterius Rungifer laudavit de cujus casamento erat interfuerunt Herveus prepositus Willelmus archidiaconus Matheus precentor Rainaldus de Sancto Juliano Teo canonicus Joisbertus de Galnea Bartholomeus dapifer Petrus cognomine Miles Petrus de Malo Consilio Michael sellarius Ex parte Galterii Hilduinus Boeses Stephanus Gorgia et Rainerius qui se occidit Quando Gaufridus et Seguinus filii Walterii Rungifer laudaverunt interfuerunt Erlebaldus de Plasseio Herbertus Rufus Boamundus Hulduinus Boeses Mainardus de Braietis Guiardus Poonellus et Hugo Pelliparius