Charter Document - 02340356

Charter Document - 02340356


Charter Number: 02340356
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo universis presentibus et futuris quod Mainardus de Turni dedit Deo et Beate Marie de Deiloco et canonicis ibidem servientibus Deo pro anima uxoris sue cujus corpus in eodem loco sepultum fuerat partem suam alodiorum de Seant Dedit etiam eis pro filiabus suis quas in ecclesia Deilocensi religioni tradidit quicquid habebat apud Puteolos absque corporibus hominum laudante hec omnia filio suo Jolduino Actum est publice anno Verbi Incarnati MCLIII regnante Ludovico Juniore in Francia Hujus rei testes sunt Helveus prepositus Guillermus archidiaconus Rainerus de Brena Stephanus de Summeri Guiardus frater ejus Giraldus de Canlosto Hugo camerarius Simon coccus