Charter Document - 02340355
| Charter Number: | 02340355 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1153 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Godefridus Dei gratia Lingonensis episcopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris concordiam que inter Molismensem cellerarium et dominum Gosbertum de Anceyo coram mei presentia meque judice atque mediatore existente statuta est Habebat namque cellerarius Molismensis molendinum apud Anceyum situm juxta quod in eadem exclusa predictus miles aliud sibi composuit unde inter ipsos non modica exorta est discordia Quorum discordie et contentioni pacem integram inserere cupiens ut ab injuria irrationabiliter cepta desisteret eundem militem portatus sum Qui tandem nostris cedens monitis quicquid in eodem juste [vel] injuste possidebat aut reclamabat Deo et Beate Marie Molismensi contulit Laudavit hoc etiam ac concessit mater ejus Adelina fraterque ejus Philippus Preterea erat quidam homo Gosbertus nomine cognomine Copelet sub predicti cellerarii dictione ac potestate constitutus quem ille Guillermus violentia abstulerat sed monito nostro tandem resipiscens querela dimissa libere et absolute memorate ecclesie cellerario deinceps possidendum tradidit Pascua vero nemorum utriusque ville Ancei videlicet et Cussi eodem modo et usu quo militum homines utuntur ejusdem cellerarii hominibus ulterius frui gratanter annuit Ne autem hoc temporis interpositione e memoria haberetur [oblitum] litterarum descriptioni tradere curavimus atque sigilli nostri impressione corroboravimus Testes sunt horum Hubertus Lingonensis ecclesie decanus Raynaldus vicecomes Tornodori et multi alii Actum est hoc Incarnatione Domini anno MCLIII
