Charter Document - 02340354
Charter Number: | 02340354 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Willermus comes Nivernensis Deo et ecclesie Beati Michaelis Tornodori duos molinos quos habebat in Burgo Beraldi donavit et in perpetuum habere concessit Si vero molendinarius de reditibus molinorum aut de his que ad molinos pertinent injuriam fecerit super his in curiam abbatis predicte ecclesie veniet responsurus et quantum equitas ejusdem curie dictaverit executurus Habuit autem comes pro hujuscemodi dono in mutuum terram et nemus que predicta ecclesia habebat infra terminos et fines qui subscribuntur videlicet a via que ducit de Poliaco ad Lescheras et de Sanctis Virtutibus ad Vallem Calmi juxta stratam publicam que ducit de Noeriis Altissiodorum Hoc donum et hoc mutuum laudaverunt et concesserunt primo ex parte ecclesie Petrus abbas Arnulfus prior totusque in communi capitulo conventus deinde ex parte comitis ipse Willermus comes uxorque ejus Ida et filius suus Willermus Ut autem hoc totum ratum et inconcussum in futurum permaneat carta hec inde est facta et sigillo comitis sigillata Audierunt quoque et viderunt hec que dicta sunt viri isti quorum nomina subscribuntur S Theobaudi clerici comitis S Magistri Stephani S Rainaldi vicecomitis S Ade de Noeriis S Willelmi Grossumbrachium S Hugonis de Paris S Petri de Melesiaco S Helie Boniamici S Joffredi dapiferi S Joffredi prepositi S Johannis filii Horulfi S Fromundi S Brutini Facta est hec carta Lanniaco publice anno ab Incarnatione Domini MCLIII regnante Ludovico rege Francorum Godefrido existente presule ecclesie Lingonensis luna VII epacta XXIII VI nonas julias Jazu Delafarge et Bertrand notaires