Charter Document - 02340353
Charter Number: | 02340353 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo archiepiscopus Senonensis notum fieri volo omnibus hominibus presentibus et futuris quod Raherius vicecomes de Sancto Florentino laudante filio suo Hugone et uxore Ada concessit et confirmavit ecclesie Pontiniacensi pro anima sua et omnium qui ad se pertinent quicquid eadem ecclesia tenuit usque hodie de casamentis ejus et patris ejus Odonis quiete ac libere jure perpetuo possidendum id est quidquid jam dicta ecclesia tenet de casamento ejus in nemore Sancti Martini et quidquid tenet de casamento ejus apud Sanctum Florentinum et quidquid tenet apud Campum Repertum in prato quod dicitur Praiz Dedit etiam idem Raherius memorate ecclesie de proprio suo in eleemosina quicquid habebat in terra Campi Reperti sive in dominio sive in casamento sicut portat via de communia versus aquam Esmanciam Ut et hoc et illa que superius memorata sunt prefata ecclesia dono et concessione ejus in perpetuum libere et quiete sine omni contradictione possideat hujus concessionis et donationis testes sunt Herveus prepositus Senonensis Manasses canonicus Sancti Johannis Boso decanus Sancti Florentini Guillelmus clericus Sancti Florentini Sevinus de Sancto Florentino Henricus de Sancto Florentino et Anselmus Boissellus Actum anno ab Incarnatione Domini MCLIII in presentia nostra IIII kalendas junii Quod ut stabilius firmiusque in posterum permaneat in testimonium rei geste cartulam hanc sigilli nostri impressione munitam esse voluimus