Charter Document - 02340352
Charter Number: | 02340352 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Godefridus Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio tam futuris quam presentibus quod Guillelmus comes Nivernensis dedit Deo et Beate Marie Pontiniacensi et fratribus ibidem Deo servientibus quicquid habebat vel alius ab eo tenebat apud Sanctam Porcariam tam in silvis quam in planis et aquis libere et absque ulla retentione perpetuo possidendum Me autem quod de feodo nostro erat rogavit ut hoc donum concederemus Itaque hoc donum eisdem fratribus concedo Concedo etiam quicquid in eadem villa de Sancta Porcaria et circa grangiam de Bunione de feodo nostro ipsi monachi tenebant Et ut hec rata et inconcussa in posterum habeantur sigilli nostri impressione cum testium annotatione munivimus Testes sunt Rainaudus monachus Arnaudus canonicus et decanus Lingonensis Ulricus clericus de Lanniaco Arembertus conversus Actum anno Incarnationis dominice MCLIII