Charter Document - 02340351
Charter Number: | 02340351 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gaudefredus Dei gratia ecclesie Lingonensis episcopus notum facio tam presentibus quam futuris quod Raynaldus de Argentolio ecclesiam Molismensem tenere diligens multis etiam beneficiis pro salute anime sue parentumque suorum necnon pro Willelmo filio suo quem sub regula Beati Benedicti Deo militaturum eidem ecclesie puerum obtulit sepius augmentavit Concessit si quidem ejus hominibus Eglentina uxore sua et filio Rogerio laudantibus pascua de Sistiniaco a tribus piris usque ad grossam quercum et ab eadem quercu donec perveniatur ad viam que vulgo dicitur Chminus Chappoix nullam insuper sibi justiciam retinens Concessit etiam monacho ejusdem ecclesie Cuseyo commoranti usuarium villarum Ancheii et Cuseii omnino in planis in silvis et in aquis hominibus vero predicti monasterii eo modo quo sui homines utebantur de casamentis autem suis quicquid eadem ecclesia quoquo modo acquirere posset libentissime annuit Elabente autem non parvo tempore Rogerius de Anceyo ejusdem Raynardi filius maligni spiritus cupiditate ductus donum patris sui quod ipse laudaverat reclamavit Tandem igitur rogatu et exhortatione fratris sui Guillermi qui tunc ejusdem ecclesie prior erat dum in extremis ageret super hac reclamatione resipiscens memorata beneficia nec solum libere remisit et quiete verum etiam de injusta monachorum vexatione pie penitens rebus propriis dilatavit assensu siquidem domini Raynaldi de Rubeo Monte videlicet domini sui a quo hoc feodaliter tenebat et Odone filio Odonis vicecomitis de Rubeo Monte et Raynaldo cum feminabus suis Hugone et Joceranno assentientibus sepe dicte ecclesie quartam partem decimationis tocius Anceii pro salute anime sue liberaliter contulit Ut autem hec in posterum inviolata et inconcussa permaneant propter pacis caritatisque custodiam donationem istam posteris commandantes fideliter confirmamus et sigilli nostri impressione communimus Si quis autem maligno spiritu suadente huic nostre confirmationi pariter et attestationi contradicere vel adversari voluerit sub Sancti Spiritus anathemate nisi digne resipuerit divinum in perpetuum sentiat judicium Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLIII epacta XXIII Ludovico rege Francorum regnante