Charter Document - 02340350
Charter Number: | 02340350 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Willelmus illustris Nivernensium comes terram et nemus quod ecclesia Beate Marie Molismi inter Lescherias et Sanctas Virtutes obtinebat voluit habere Hec terra et nemus dividitur a terra Willelmi Grossi Brachii et a terra Sancti Michaelis Tornodori et aliorum heredum Poliaci Petivit iterum comes et suum esse voluit quod predicta ecclesia apud Lisinnias et in finagio Lisinniarum possidebat Abbas itaque domni comitis voluntati et petitioni satisfaciens que prescripta sunt ei concessit et totus in communi capitulo conventus Comes autem ad donum ecclesia benigne respiciens eidem ecclesie contulit in mutuo et eleemosina suum herbantum quod habebat in Truncheio ac censum quem Brutinus et Ymgandus et Fornerius ibidem tenebant addidit et comes et concessit potestatem vindemiandi et vineis custodes ad libitum imponendi dum que vindemie essent Si aliquis de domo Molismi vel ex precepto abbatis ad opus vinearum veniret et sua bestia damnum vineis inferret reddendo catallum abiret libera Bestie vero sic dictum est venientium ad opus vinearum ibi pascentur Dedit iterum comes quidquid habebat Monasterello Rinneio Suriaco et in toto finagio preter servos seu liberos et ancillas vel liberas et preter talliam quam in his possidet Concessit preterea quidquid ibidem monachi possent acquirere Si vero domnus Rainaudus olim comes Tornodori et frater Willelmi Nivernensium comitis Domino annuente reverteretur spopondit domnus comes quod hec donatio et mutuatio a fratre prenotato rata et inconcussa teneretur Hoc itaque totum ut inscriptum est laudavit Willelmus Nivernensium comes Ida comitissa Willelmus suus filius Testes autem qui hoc ipsum viderunt et audierunt subscribuntur Et primo ex parte ecclesie testes Guarini maioris Molismi Olrici Ventarii Ex parte comitis testes Willelmi Grossibrachii Oberti Jalliaci Frederici Forneri Herberti cubicularii Gaufredi Nivernensis tunc tenentis preposituram Tornodori Odonis Maille Hugonis sui nepotis Data est hec carta Tornodori regnante Ludovico rege Francorum Godefrido presidente Lingonice sedi sexto idus julii anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo tertio epacta vigesima tertia