Charter Document - 02340348
Charter Number: | 02340348 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1152 - 1168 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum esse volumus universis tam existentibus quam futuris hominibus quod Huo de Canlosto et Petrus frater ejus pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum dederunt ecclesie Beate Marie de Deiloco quicquid habebant in foresta de Varelliis sive in his que ad forestam pertinent et in alodiis de Gerolis et in finibus Tilii Retinuit tamen Huo in foresta usuale suum et hominum suorum scilicet ut in ea ligna capiant ad calefaciendum se ad domos proprias faciendas vel reparandas vendendi vero aliquid ex ea sive dandi ipse vel homines ejus nullam potestatem habebunt Retinuit etiam ibi justiciam secularium hominum exceptis illis quibus canonici garentiam ferre voluerint Sciendum est autem quia quicquid Huo et frater ejus in foresta vel pertinenciis ejus habebant ab ecclesia Deiloci sub censu sex denariorum tenebant Et quoniam nemus prefatum cum pertinentiis suis possidebunt censum sex denariorum militibus prefatis dimiserunt Dedit etiam idem Huo ecclesie pretaxate quicquid inibi seu in aliis locis ab antecessoribus suis canonici acquisierant Et quoniam in decima de Pareto prefatus Huo jus suum esse dicebat de terris quas inibi canonici acquisierant decimam eis dimisit et in pace concessit Laudavit hoc Emelina uxor Huonis et filia ejus Odelina et Ermengarz uxor Petri fratris Huonis et Petrus filius Petri Chain de Varelliis Ne igitur futuris temporibus hoc deleret oblivio sigilli nostri authoritate confirmatum est et testium honestorum attitulatione roboratum et ne prefato Huoni vel ejus heredibus super hoc liceat ecclesie prefate calumpniam aliquam inrogare sigillo nostro et strenui principis comitis videlicet Henrici sigilli impressionem superaddi disposuimus ut utroque sigillo charta presens corroborata ecclesie pretaxate inexpugnabile conferat munimentum Rei igitur coram nos geste testes sunt Simon thesaurarius Raynerus de Brana Josbertus de Jana Burchardus filius vicecomitis Hilduinus Li Menanz Garnerus de Mulinuns Raynardus Crassus []