Charter Document - 02340345

Charter Document - 02340345


Charter Number: 02340345
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1152
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Siguinus Infans dedit Sancte Marie de Scarleiis post obitum suum perpetuo jure possidendum quicquid terre et nemoris possidebat inter grangiam cui nomen est Vetus Scarleia et illud nemus quod dicitur de Fontibus et inter nemus de Pressi usque ad pratum Engelbaldi de Boolosa et illam viam que erat antiquitus juxta marzellam que dicitur Pulsus cervorum usque ad pratum Amalrici de Parneto retento sibi hominum suorum usu quandiu nemus adplanatum non fuerit excepto quod dare vel vendere de nemore non possunt Hujus rei testes sunt Josbertus tunc temporis prior de Scarleiis Adam et Lambertus monachi Rainaldus presbiter de Quidot Hugo de Paris Teobaldus Evrardus Andreas Isembardus Herbertus Hundebaldus omnes de Seppols et hii presentes in ipsa demonstratione adfuerunt Postea vero apud Fertivitatem presente abbate Landrico ejusdem loci cum suis et recitatis omnibus his sicut gesta fuerant laudavit hoc totum Rachel uxor ejusdem Siguini cum filiis suis Siguino et Viviano et filia nomine Damet coram his testibus Ansallo presbitero de Septempilis Gaufrido presbitero de Fertivitate Josberto monacho de Sancto Casio Stephano Albo Agalone de Pruneto Odone Malo Vicino Hugone Seinello Galterio Badaran Galterio de Sancto Romano et aliis quampluribus Ne hoc autem oblivione deleatur litteris tradere et sigilli nostri auctoritate confirmare precepimus Anno ab Incarnatione Domini MCLII episcopatus autem nostri nono