Charter Document - 02340344
| Charter Number: | 02340344 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1152 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus dilecto sibi in Christo fratri Landrico venerabili Scarleiarum abbati et fratribus qui cum eo sunt eorumque successoribus salutem et pacem Pacis compositionem que inter vos et Siguinum qui dicitur Infans facta est ne vel a memoria hominum in futurum labatur vel ab aliquo temerario ausu pax eadem temeretur litterarum nostrarum serie perpetuare et impressi sigilli nostri auctoritate confirmare curavimus Querebatur predictus Siguinus quod fratres vestri nemus Wevre ultra quod deberetur ad prata facienda devastabant Dicebat etiam sibi fieri injuriam si alterius loci quam Scarleiarum habitatores usuariam nemoris sui haberent Fratres vero ex dono Viviani patris Siguini de nemore se habere quantum vellent ad prata excolenda ad proprios usus dicebant et quia idem Siguinus alia vice de pratis faciendis et de usuaria calumpniam moverat in curia bone memorie predecessoris nostri domini Henrici adjudicatum eis fuisse et quod de pratis faciendis inclamabant et ad omnia loca sua tocius nemoris usuariam nec a cepto opere pratorum desistebant Ea propter Siguinus ira commotus domos Scarleiarum et ea que in eis erant conburi fecit grande et grave eis malum inferens Igitur dominus Hugo Autisiodorensis episcopus qui precibus fratrum aderat et quos a latere nostro misimus quia infirmitate propediebamur fratres nostri Willermus archidiaconus Herveus prepositus Matheus precentor Rainaudus archidiaconus Petrus noster capellanus abbates quoque Girardus de Sancto Petro Vivo Joduinus de Fonte Johannis Stephanus de Renniaco Norpardus de Vallelucenti Gaufridus de Fertivitate Ysenbardus de Pressi presbiteri Gauterius decanus ex parte Siguini prior Joviniaci Odo Grossus de Tuciaco hoc modo rem determinaverunt Dixerunt quod monachi sexaginta arpenta nemoris ad prata excolenda haberent ultra clausuram pratorum quam jam excoluerant quod et factum est omnem vero usuariam tocius nemoris ad omnia loca sua a flumine Ichauna versus abbatiam tam sibi quam animalibus suis omni tempore ligna quoque ad ardendum ad edificandum ceterosque necessarios usus excepto dare vel vendere et excepto destruendis haiis illis que propter munitionem ville jam facte fuerant si autem ille que facte fuerant destructe fuerint solummodo igne vel gerra liceat ei alias reedificare pastionem etiam porcorum absque ullo pasnachio ex illa hora qua nemus apertum fuerit ita tamen ut nemus illud non possit teneri in clausura contra monachos Scarleie ad plus nisi a festivitate Sancti Remigii usque ad festum Sancti Andree apostoli et hoc maxime tempore pastionis nam ceteris annis quibus pastio non fuerit ibunt libere et absolute absque omni calumpnia per totum nemus Concessa est hec compositio ab utraque parte sub testibus supradictis Affuerunt et isti testes Gaufridus de Fertivitate Isembardus de Pressi presbiteri Engirbaudus de Pruneto et fratres ejus Agano et Gaufridus fratres archiepiscopi Hugo de Pressi Josbertus gener Siguini Infantis et alii multi Apud Fertivitatem laudavit hoc donum Rachel uxor Siguini Infantis cum filiis suis Siguino et Viviano coram his testibus Gaufrido de Fertivitate Rainaudo de Quidoth presbiteris Engirbaudo de Pruneto et Agalone fratre ejus Hugone Seinello Siguino de Auctisiodoro Erberto Urrici filio et aliis multis Quod si quis de hac compositione monasterium vestrum scienter injuriari presumpserit anathematis eum animadversione percellimus donec resipiscat et injuriato monasterio digne satisfaciat Factum autem hoc anno nati Verbi MCLII episcopatus vero nostri nono
