Charter Document - 02340342

Charter Document - 02340342


Charter Number: 02340342
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1152
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Senonensis archiepiscopus notum fieri volumus tam existentie presentium quam posteritati futurorum qualiter contentio quedam que exorta fuerat inter canonicos Deilocenses et Stephani de Canvalone matrem et fratres de territorio de Thori quod dederat Stephanus ecclesie Deilocensi pacificata est Canonici Deilocenses dederunt Odeline matri Stephani et fratri suo Garnero septem libras denariorum Ansello Bussel et Alerino de Canvalone quadraginta solidos Landrico fratri Stephani quinque solidos qui omnes liberum et quietum concesserunt et laudaverunt ecclesie Deilocensi quicquid pertinet ad territorium de Thori tam in nemore quam in plana terra sive pratis exceptis tantum corporibus hominum Dedit etiam Adelina ecclesie Deilocensi duodecim denarios census laudantibus filiis suis Garnero et Landrico Ansello quoque Bussel et Alerino de Canvalone Testes hujus rei sunt Helveus prepositus Simon thesaurarius Teodericus Bucca Ferra Hugo cambellanus et alii plures Actum est publice anno ab Incarnatione Domini MCLII regnante Ludovico Juniore in Francia