Charter Document - 02340341
Charter Number: | 02340341 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1152 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Senonensis archiepiscopus notum fieri volumus universis presentibus et futuris quod Ermensendis de Villamauri et Petrus filius ejus quicquid in foresta Vallismauri et in omnibus que ad forestam pertinent tam nemoris quam plane terre pro sexaginta solidis dederunt canonicis ecclesie Deilocensis tali pacto ut ipsa et filii ejus et homines sui qui ad idem allodium pertinent ligna ibi accipiant ad calefaciendum se vel ad domos suas edificandas si voluerint Vendendi autem aliquid ex eo potestatem non habebunt Laudantibus hec Fulcone et Gulielmo filiis Ermensendis et filia sua S cilina Sciendum est tamen quia quicquid Ermensendis seu liberi ejus in prefato nemore vel ejus pertinentiis habebant ab ecclesia Deilocensi sub sex denariis census tenebunt Hujus rei testes sunt Symon thesaurarius Raynaudus archidiaconus Josbertus de Jaunia Leobaudus et Fulco de Grun sacerdotes Paganus de Vico Novo canonicus Sancti Joannis Fromundus scriptor Gauterus presbyter Milo maior Raynaudus filius Giraudi Actum est Senonis anno Verbi Incarnati MCLII regnante Ludovico Juniore rege Francorum et duce Aquitanorum