Charter Document - 02340339
Charter Number: | 02340339 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus fieri volo presentibus et futuris quod Heloyssa Paraclitensis abbatissa interventu religiosorum virorum concessit Blesensi comitisse laude et voluntate totius capituli sui locum Pomerii ad construendam abbatiam statutis inter se quibusdam conventionibus quas duximus annotandas Statutum itaque fuit et divisum quod hac prima abbatissa Pomerii que nunc est constituta domina Gertrude nobili et honesta femina que canonice electa fuit apud Paraclitum de dominabus ejusdem ecclesie cetere que post ipsam primam substituentur in eodem loco canonice eligentur secundum aliarum consuetudinem ecclesiarum et assumentur de ipsa ecclesia si in ea potuerint inveniri Sin autem transibunt ad ecclesiam Paracliti et de ea sibi assument abbatissam et ad aliam per electionem non licebit eis pertransire ecclesiam quoniam alium ordinem nisi Paraclitensem non licebit eis observare Abbatissa vero Paracliti semel in anno ibit Pomerium et sedens in capitulo emendabit si quid fuerit emendandum de ordine vel de aliqua re ad ordinem pertinente Pro concessione sane predicti loci dedit comitissa ecclesie Paracliti tres modios frumenti per singulos annos in molendino suo Pruvini sub Crevecor laude quidem filiorum suorum comitum Henrici Theobaldi et Stephani promisitque rem juste garantire Et hoc fuit ad voluntatem abbatisse Paraclitensis et totius capituli sui Promisit et abbatissa Paracliti promisit et comitissa quod nec per dominum papam nec per alium aliquem quod factum fuerat aliquo modo immutaretur sed et conditiones inter utramque ecclesiam superius designate a neutra parte abolerentur Harum conventionum mediatorem me posuerunt et abbatissa et comitissa atque benigna utriusque partis postulatione in manu accepi rem sicuti fuerat simpliciter ac devote celebrata opitulante Domino in finem permanere Ut autem et modernis et successure posteritati firmum et ratum habeatur autoritate sigilli nostri muniri fecimus sub chirographi divisione