Charter Document - 02340337
| Charter Number: | 02340337 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1151 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Senonensis archiepiscopus notum fieri volo omnibus hominibus presentibus atque futuris quod Anselmus de Triannel et fratres ejus Garnerius et Garinus laudaverunt atque concesserunt ecclesie Pontiniacensi quidquid juris habebant in nemore Sancti Stephani et quidquid memorata ecclesia tenebat apud grangiam Burs et apud eam que Calliacum dicitur et in omnibus pertinentiis earumdem ut omnia libere et quiete et sine omni contradictione perpetuo jure possideat eadem ecclesia Pontiniacensis Id ipsum laudavit et concessit domina Elisendis mater supradictorum fratrum Ista laudatio atque concessio celebrata est anno dominice Incarnationis MCLI in urbe Senonensium in presentia domini nostri excellentissimi regis Francorum et ducis Aquitanorum Ludovici et in presentia nostra sub his testibus qui sequuntur testis Odo decanus Senonensis testis Simon thesaurarius Senonensis testis Petrus capellanus noster testis Manasses archidiaconus Trecensis testis Borchardus de Montemorence et Terricus Galerannus ipse quoque dominus rex testis est Nos etiam attestamus et sigilli nostri impressione rem gestam confirmamus
