Charter Document - 02340336
Charter Number: | 02340336 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Quia labilis est humane fragilitatis memoria ut ea que fiunt in posterum reserventur utiliter aut sapienter provisum est ne oblivione aliqua deleantur scripto commendari Notum proinde sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Humbaudus ecclesie Sancte Marie de Porta Sancti Leonis prior et totus ejusdem ecclesie conventus concessimus canonicis in ecclesia Sancti Mariani apud Autisiodorum comorantibus quicquid omnino habebamus in territorio Vallisprofunde sine aliquo retinemento exceptis servis et ancillis ecclesie Laudavit et concessit hoc totus ecclesie Sancte Marie de Caritate conventus cujus sigillo atque munimine carta firmata est Hujus autem rei testes sunt Rainaldus archidiaconus Stephanus capellanus Hugo prepositus regis Garnerius furbitor Gaufridus maior Johannes filius Hugonis Actum est hoc anno Incarnationis dominice MCLI indictione XIIII