Charter Document - 02340335

Charter Document - 02340335


Charter Number: 02340335
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Res celebri digna memoratu quanto ab eminentioribus personis agitur tanto decentius est eam sic premuniri ut inviolabiliter conservetur Proinde ego Willelmus Nivernensis comes notum volo fieri tam presentibus quam futuris inter canonicos Sancti Mariani et Heldredum de Vincellis ortam contencionem fuisse de querela que in presentia Hugonis Autissiodorensis episcopi agitata fuerat et terminata et ejusdem sigilli attestatione signata cartam inde compositam cum Heldredus suo assensu non esse factam diceret productis legitimis testibus in medium a canonicis cartam veram et suo assensu factam recognovit Ne igitur in posterum de re eadem ad longevum tempus vel proximum iterum oriretur contencio utriusque partis assensu dignum duxi ipsam cartam et hanc actionem meam per quam carta vera esse dinoscitur in una pagina conscribi sigillique mei attestacione confirmari Hujus enim recognitionis quam Heldredum fecisse predixi testes sunt isti Thebaudus de Truncei Gaufredus de Cableia Hugo vicecomes de Blace Robertus de Canverno Hoc quod subscribitur exemplum est carte predicti Hugonis episcopi Autissiodorensis causam eorum et pacem plenius determinantis + In nomine sancte atque individue Trinitatis Hugo Autisiodorensis episcopus ut eorum que fiunt rata et inconcussa permaneret sentencia utiliter provisum est pro labilitate memorie scripto hec ipsa in posterum servanda commendare Notum proinde sit omnibus tam presentibus quam futuris quod inter canonicos Sancti Mariani et Heldricum filium Gaufridi de Vincella diu extitit magna contencio pro decima ejusdem ville nec prius terminari potuit quam nostram presentiam adirent Cum itaque ad hoc ventum esset ut utrique nostram super hac re dispositionem expectarent censuimus quatinus predicti canonici memorato Heldrico cuncta si qua proinde in eos foris fecerat et que de ipsa decima per duos annos contencionis acceperat et detenuerat remitterent et XL insuper solidos darent eo pacto ut et que ipsorum carruca infra terminos ipsius decimationis excoleret unde prefatus Heldricus decimam exigebat libere possiderent et tocius pro qua contendebant decime terciam ex integro partem acciperent Preterea statutum est ut decimatorem videlicet qui decimam coadunaret vel communiter pari assensu conducerent vel singillatim Heldricus scilicet per duos annos et canonici semper in tercio providerent Ut ergo hec pactio firma et stabilis in perpetuum servaretur placuit nobis eam nostri sigilli privilegio communire Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCLI indictione XIIII Hujus autem rei testes sunt domnus Arduinus abbas Sancti Germani Stephanus cellerarius Gauterus viator Herveus de Jafeth Petrus scriba