Charter Document - 02340333
Charter Number: | 02340333 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Henricus Dei gratia Trecensis ecclesie minister humilis universis in Christo fidelibus in perpetuum Notum facimus tam presentibus quam future posteritati quod gloriosissimi Ludovici regis Francorum atque reverendi Hugonis Senonensis archiepiscopi necnon illustrissimi Teobaldi Blesensium comitis et uxoris ejusdem Mathildis dulcibus precibus inclinati ecclesie Beate Marie Deiloci amore Dei et pro animarum remedio predecessorum nostrorum casamentum nostrum Vallis Gisane concessimus quod juste acquisivimus a domina Helia de Villemauro laudantibus filiis ejus et Milone clerico qui ab ea tenere debebat in feodo pro sustentatione canonicorum in ecclesia Deilocensi Deo servientium et ad usus eorumdem perpetuo tenendum Ne igitur res ista diligenter concessa vel decedentium personarum mutatione vel instabilium temporum successione quod absit posset obliterari sigilli nostri impressione et testium subtitulatione corroborantes munire curavimus magister Gibuinus cantor et archidiaconus Wirricus archidiaconus Stephanus Lupus presbiter magister Petrus Trabo et Rainerius diaconi Milo de Canlost Angirmerus de Sizania Petrus Bibitor subdiaconi Herbertus decanus de Sancto Saviniano Wirricus Tierius Rogerius monachi nostri Otrannus serviens noster Petrus abbas Sancti Petri de Cella Savericus elemosinarius Cluniacensis Haimo prior Sancti Sepulchri anno Verbi Incarnati MCLI regnante Ludovico Juniore in Francia