Charter Document - 02340331
Charter Number: | 02340331 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo sancte metropolitane ecclesie archiepiscopus universis tam presentibus quam futuris in perpetuum Litterarum apices ad hoc inventos fuisse credimus ne res memoria digne oblivioni traderentur sed posteritati future retinenda mandarentur Ea propter notum vobis fieri volumus quia locum qui vocatur Deilocus sicut predecessor noster Henricus pie memorie archiepiscopus canonicis secundum ordinem ecclesie Premonstrate degentibus liberum dederat et quietum eis et nos similiter salvo pontificali jure concedimus nemus quoque nostrum ad omnes usus sibi necessarios eis tribuimus Si igitur aliquis imposterum super hoc eos presumpserit inquietare et hujus conscriptionis nostre cartule contra ire anathematis se vinculo religatum agnoscat a nobis et in extremi die judicii divine subjaceat ultioni Actum est publice Senonis anno ab Incarnatione Domini MCLI regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum consecrationis vero nostre anno IX Hujus rei testes sunt Herveus prepositus et Gastinensis archidiaconus Guillermus Senonensis archidiaconus Symon thesaurarius Odo decanus Matheus precentor Simon cellerarius et Stampensis archidiaconus Rainaldus Pruvenensis archidiaconus Petrus capellanus Gosbertus de Jaunia Rainerus de Brena Simon canonicus