Charter Document - 02340330

Charter Document - 02340330


Charter Number: 02340330
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Privilege
Date: 1151
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus dilecto sibi in Christo fratri Landrico venerabili Scarleiarum abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Postulasti dilecte in Domino frater totaque per te cui prees congregacio quatinus dona et concessiones vel alias adquisitiones monasterio cui Deo auctore presides factas decreti nostri sigillato privilegio confirmaremus quatinus firmiori ea munimine in perpetuum idem monasterium possideret Quia igitur dignum est justis postulationibus assensum prebere sicut ceteros sancte ecclesie episcopos fecisse cognovimus nos quoque sub sancte Senonensis ecclesie tutela et protectione monasterium ipsum quod Dei dispensatione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut quecumque bona seu possessiones in presentiarum idem monasterium in nostro episcopatu juste possidet sive in futurum possessurum est firma ei illibataque permaneant Expressiusque de presentibus possessionibus loquentes nominamus et confirmamus locum Villaris in quo abbatia sedet sicut est in plano et nemore quem dederunt Siguinus Grossus et Balduinus Fuinardus laudem Milonis de Curtiniaco et filiorum ejus Willelmi Jocelini Rainaldi locum qui dicitur Fontane cum appendiciis suis terram que est in parrochia Villefranche quam dedit Siguinus Rufinus sicut eam partiebatur cum monachis de Dici totam partem suam sicut est in plano et nemore molendinum cum appendiciis suis quod est juxta eandem villam aliam quoque terram ibi circa que fuit Aganonis de Castellione et Exulis fratris ejus et aliam que fuit Galterii Baderanni locum Herbleti cum appendiciis suis vineas Castri Reinardi et domum cum orto locum Scarleiarum aesentiam totius nemoris quod Wevra dicitur id est omnem omnium animalium usum nominatimque pastionem porcorum ligna ad ardendum ad edificandum et ad ceteros usus excepto quod nec dare nec vendere licet et ex parte ville que Septempilis dicitur ad extirpandum ad prata facienda dumtaxat sicut mete designant grangiam Chaillose cum appendiciis suis medietatem nemoris quod dicitur Bornesetum vineas Joviniaci grangiam que est in parrochia Taloen cum appendiciis suis grangiam Vallis Morini cum appendiciis suis locum qui dicitur Belcherrium molendinum et prata Thilie prata quoque Fossemore Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere presumat statuentes etiam ut quascumque possessiones quecumque bona inpresentiarum juste et canonice possidetis et illibata permaneant Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum locum temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentacione concessa sunt usibus omnibus profutura Si qua igitur [] Anno ab Incarnatione Domini MCLI