Charter Document - 02340329

Charter Document - 02340329


Charter Number: 02340329
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam preteritarum rerum memoria facile labitur et transit ego Henricus Trecensis comes palatinus ad presentium et futurorum notitiam volo pervenire quod cum reditus meos quos in villa Chableie pro custodia ab ecclesia Beati Martini Turonensis habeo Anserico de Monteregali nobili viro contulissem Mauricius tunc prepositus Chableie et magister Asalon et Robertus de Vernevellis ex parte capituli Beati Martini Turonensis meam presentiam adierunt Audierant enim quod quidquid habebam apud Chableiam predicto contuleram Anserico et ut factum meum revocarem vehementer institerunt Ego autem respondi eis quod custodiam predicte ville et procurationem semel in anno mihi persolvendam et hominum fidelitatem Anserico de Monteregali non contuli nec alicui conferam cum eandem custodiam extra manum meam ponere non possim nec debeam Et ut hoc ratum permaneat et firmum per presentem paginam sigilli mei impressione munitam omnium memorie commendare curavi Hujus rei testes sunt Theobaldus comes Blesensis Willelmus comes Nivernensis Odo constabularius Willelmus de Domino Petro Aserinus de Sagnello ex parte ecclesie Willelmus Senonensis archidiaconus Landricus de Treci Mauricius prepositus de Chableia Asalon canonicus Sancti Martini Johannes maior de Chableia Raenbaudus Milo servientes Sancti Martini de Chableia Actum est hoc anno dominice Incarnationis MCLI Eugenio papa Ludovico Francorum rege