Charter Document - 02340328
Charter Number: | 02340328 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Autissiodorensis dictus episcopus et presentibus et futuris notum fieri volo quod controversia pro salvamento novi burgi de Digia inter Gervasium abbatem Sancti Germani et Gaufredum Donziacum diu habita hoc modo fuerit ventilata Idem etenim Gaufridus in eodem novo burgo qui tempore domni Gervasii abbatis edificatus est sicut in cetera potestate Digie que extra firmitatem ejusdem ville est salvamentum annone et nummorum calumpniabatur Predictus tamen abbas illud quia contra rationem videbatur reddere nolebat Quo defuncto tempore domni Arduini abbatis loco illius succedentis sic tandem controversia illa finem accepit Auditis etenim utriusque partis allegationibus et judicibus ex more in partem segregatis judicio definitum est quod si Arduinus abbas et monachi Sancti Germani duos aut tres ydoneos testes haberent qui tempore antecessorum domni Gaufredi burgus absque salvamenti reddicione semel aut secundo usu et consuetudine augmentari vidissent et hoc juramento probarent nisi dominus Gaufredus eis rationabiliter contradiceret eorumdem probationem acciperet et de cetero de salvamento illo ecclesiam Sancti Germani in pace dimitteret ita tamen ut sine spontanea voluntate ipsius vel heredum ejus burgi firmitas deinceps non dilatetur Quia vero testibus Bovoni scilicet mareglerio et Rodulpho de Oleriis non contradixit eorum probationem accepit Decretum est eciam quod si illi de Vergerio inde calumpniam fecerint dominus Gaufredus seu successores ejus abbati et capitulo Sancti Germani garentiam jure et racionabiliter portabunt Verum quia huic placito non interfui Arduinus abbas et ipse Gaufredus ante me venerunt quod factum fuerat recognoverunt et concesserunt et ut sigilli mei impressione cartam munirem rogaverunt Quod autem ante me recognitum fuit et concessum laudavit capitulum Sancti Germani et B[] uxor Gaufredi et duo filii ejus Herveus scilicet et Gaufredus Hujus rei testes Stephanus abbas Regniaci Gaufredus abbas de Rupibus et XXIX alii subsequenter in carta conscripti Actum est hoc anno ab Incarnacione Domini MCLI Eugenio papa presidente Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum Theobaudo Blesensium comite Willelmo Nivernensi comite Hugone cancellario