Charter Document - 02340326

Charter Document - 02340326


Charter Number: 02340326
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Senonensis archiepiscopus notum fieri volumus universis presentibus et futuris quoniam nostri juris terram quadraginta arpentorum apud Bellamcalmam sitam ab omni decima censu et consuetudine liberam canonicis Deiloci dedimus Edificabunt igitur in ea hortos et vineas et quicquid usui eorum necessarium fuerit propter grangiam et si quis pro decima vel censu controversiam aliquam eis intulerit per omnia adquietabimus Concedunt etiam nobis canonici XV solidos de censu quos habebant apud Nailliacum Ne igitur res utraque dissolvatur litteris nostris et sigillo firmare curavimus Rei hujus testes sunt Herveus prepositus Willermus archidiaconus Odo decanus Symon thesaurarius Matheus precentor Symon cellerarius Rainaldus Pruvinensis archidiaconus