Charter Document - 02340325

Charter Document - 02340325


Charter Number: 02340325
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Dei gratia Senonensis archiepiscopus notum omnibus esse volo et presentibus et futuris quod ad admonitionem quorumdam canonicorum informati venimus ante hoc in capitulum et ibi de partitione prebendarum que jam aliquandiu duraverat excommunicavimus nisi ipse prebende reducerentur in communitatem et supposuimus interdicto omnes qui huic constitutioni vellent obviare Verumtamen hoc nostrum temperavimus decretum et ita ex communi fratrum consilio statutum est et divisum quod ipsa prebendarum communitas duraret usque ad annum ac post in optione capituli esset vel tenere communitatem ipsam aut earumdem prebendarum denuo facere partitionem postea vero capituli attendentes libertatem cognovimus coram eis hoc nobis nequaquam licere nec talem a nobis fieri debere super capitulum excommunicationem nisi ex communi canonicorum assensu Igitur ne hoc quod fecimus debeat imposterum nocere capitulo aut in prejudicium venire presenti scripto et sigilli nostri aucthoritate fecimus communiri adjuncto pariter sigillo venerabilis fratris nostri Manasse Aurelianensis episcopi qui tunc forte presens aderat nobiscum ob testimonium et firmitatem Signatum Morel sigillatum cum duplici sigillo