Charter Document - 02340323

Charter Document - 02340323


Charter Number: 02340323
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Senonensis archiepiscopus notum fieri volo omnibus fidelibus christianis presentibus et futuris quod Sevvinus de Sancto Florentino dedit et concessit ecclesie Pontiniaci terram que fuerat inter ipsum et Isnardum vicecomitem sicut ipsi Pontiniacenses habebant et tenebant eam pro qua terra dederunt Sevvino Pontiniacenses quidquid habebant in loco qui dicitur Boisarlabart de Mainardo de Turniaco exceptis decem denariis et obolo de censu quos reddebant de propriis vineis quas vineas si vendiderint census ille ad Sevvinum revertetur Sciendum autem quod istud cambium quod inter utrosque factum est ista debent alterutrum acquitare id est et Sevvinus monachis terram illam et monachi Sevvino censum illum quod si forte non fecerint vel ille vel illi recuperabunt ille terram suam illi censum suum De vineis autem nullam gardiam dabunt monachi vineario qui vinearius per Sevvinum ponetur in vineis sed si de illo Pontiniacenses forte conquesti fuerint id est de vineario ponent ipsi vinearium suum quemcumque voluerint et propter hoc dabunt Sevvino quatuor solidos si quid vero forifecerit vinearius ad Sevvinum pertinebit justitia de eo Hec omnia laudavit Regina uxor ejusdem et Garnerius filius ejus et Alpacia et Alzurresa filie ejusdem Sevvini Hujus conventionis et laudationis testes sunt Simon thesaurarius Boso decanus Sancti Florentini Petrus capellanus de Brienone Theobaldus Perronele de Hervi Ansellus Boisel et Stephanus frater ejus Pontius de Racines et Hilduinus frater ejus et Herbertus de Vilarcele Actum anno dominice Incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo in presentia nostra coram memoratis testibus