Charter Document - 02340322

Charter Document - 02340322


Charter Number: 02340322
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus Nivernensis comes et Curtiniaci dominus notum facio universis presentes litteras inspecturis quod pro remedio anime mee ac predecessorum meorum villam meam de Roussemello cum omni justicia et dominio atque omnes decimas tam ejusdem ville quam de Marsangiaco fratribus Hospitalis Sancti Johannis Hierosolimitani de consensu parentum meorum in perpetuam eleemosinam dedi hominibus ibidem manentibus talem libertatem tribuens quod qui de cetero in dicta villa manere voluerit accessum salvum habeat cui vero mansio ejusdem ville non placuerit salvis cunctis mobilibus suis recedere poterit immobilia tamen preceptori qui pro tempore erit in tali casu remanebunt Statui insuper quod quilibet mansionem habens in prefata villa duos solidos Parisienses de burgesia eidem preceptori reddet annuatim in nundinis Sancti Juliani Item quod pro qualibet domo sive masura ejusdem ville quatuor solidos Parisienses de censu et unam minam avene unamque gallinam de costuma percipiet idem preceptor anno quolibet in festo Omnium Sanctorum Item quod homines equos vel boves habentes bis in anno carrucas et singule masure unum messorem reddent eidem preceptori Ceteri vero bis in anno servient cum brachiis suis Omnes autem in eadem villa manentes ad molendinum furnum et torcular dicti preceptoris tenebuntur Emende vero grosse de sexaginta solidis Parisiensibus parve autem de quinque solidis erunt Quam donationem pro me et heredibus sive successoribus meis de consensu ipsorum parentum firmiter tenere ac perpetuis temporibus observare promitto In cujus rei testimonium et stabilitatem perpetuam presentes litteras fieri volui ac sigilli mei munimine roborari Datum apud Curtiniacum in castro meo anno Domini millesimo centesimo quinquagesimo