Charter Document - 02340321

Charter Document - 02340321


Charter Number: 02340321
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Extent of Lands
Date: 1150
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum fieri volumus universis presentibus et futuris quod Guillermus de Pruneto et Agnes uxor ejus laudant Deo et ecclesie Beate Marie Deiloci et canonicis ibidem Deo servientibus totam acensivam quam acensivit eis Gaubertus de Sellenniaco et Milo Jheremias de Joviniaco pro sex solidis de censu sicut frater Obertus de Dilo et sequaces sui eam monstraverant videlicet totum territorium de Beischia tam nemus quam planam terram et olchias infra territorium grangie Villepei quas sui juris esse dicebant Laudant etiam omnia de dominio suo sive de casamento suo de quibus ecclesia investita erat in finagio ejusdem grangie vel alibi anno Verbi Incarnati subscripto Hujus rei testes sunt Helveus prepositus Guillermus archidiaconus Guido prepositus Autissiodorensis Stephanus cellerarius Fromundus capellanus Rainaldus de Lindri Simon coccus Actum est publice anno ab Incarnatione Domini MCL regnante Ludovico juniore in Francia