Charter Document - 02340320

Charter Document - 02340320


Charter Number: 02340320
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Hugo Dei gratia Senonensis ecclesie archiepiscopus notum fieri volumus universis presentibus simul et futuris quod Gaubertus de Sellenniaco et Johannes frater ejus et Milo filius Jheremie de Joviniaco dederunt Deo et ecclesie Sancte Marie de Deiloco et canonicis ibidem Deo servientibus territorium de Beischia tam nemus scilicet quam planam terram et totum penitus ejusdem loci qui Beischia dicitur nemoris et plane terre casamentum pro sex solidis census singulis annis Cujus territorii mediam partem Milo filius Jheremie tenebat a Gauberto de Sellenniaco in casamento Gaubertus vero totum territorium tenebat a Burchardo filio Auvalonis Prefati igitur census tres solidi reddentur Gauberto tres alii Miloni Canonici vero de Deiloco propter hoc beneficium dederunt eis quindecim libras denariorum Laudavit hoc Falsa uxor Gauberti et filie ejus Richoud et Agnes et Thecia mater Milonis et fratres ejus Guido Rebulcatus et Galterus et sorores ejus Richeldis et Aanordis et Hugo de Pressiaco maritus Richeldis Laudavit etiam hoc Bulchardus de Sellenniaco a quo Gaubertus prefatum casamentum tenebat in feodo qui quinquaginta solidos habuit pro hac laude de karitate Deilocensis ecclesie et Aanordis uxor ejus Laudaverunt etiam Bulchardus et ejus uxor canonicis Deilocensibus prata que inter Paretum et Malum Repastum Deilocensis possidet ecclesia que fuerunt de territorio Heremburgis de Merlenniaco usque ad tres solidos census et partem quandam terre quam Guiardus Cattus Deilocensi dederat ecclesie pro anima filie sue que omnia de casamento Bulchardi fuerant sed et usualia ad opus animalium suorum excepta pastura quercuum dederunt eidem ecclesie Bulchardus et uxor sua in parte quam habebant in nemore de Montcegun centum solidos accipientes a canonicis propter hoc beneficium Ne igitur futuris temporibus Bulchardo vel ejus heredibus ab his conventionibus liceat discedere seu quilibet alius ecclesiam supradictam contra presentem cartulam audeat futuris temporibus inquietare sigilli nostri auctoritate eam munivimus et testium honestorum attitulatione corroboravimus Hujus rei testes sunt Guillermus archidiaconus Rainardus archidiaconus Dambertus de Sellenniaco Agano de Ticiaco