Charter Document - 02340318
Charter Number: | 02340318 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus christianis quod Hugo de Blivia dedit in perpetuam elemosinam ecclesie Vallis lucentis per manum Norpaldi abbatis pratum illud quod desuper abbatiam juxta pirum habebat et censum duorum nummorum quem Robertus de Villanova ex duobus pratulis juxta illud positis ei debebat Similiter etiam totum nemus illud quod dicitur Buxiens ita quod nichil penitus sibi retinuit ex eo Terram quoque fratris sui Humberti que sita est juxta crucem Reingardis Insuper et pratum quod Haimo homo ipsius falcare solebat quod est super Curgeneium simulque terram juxta positam que dicitur de Ferreci Necnon et particulam terre quam tenebat homo suus Guiardus ad pusatorium si quo modo ab illo eam adquirere possent Super hec omnia usuarium ad pastum porcorum in cunctis nemoribus suis Hoc laudaverunt uxor ejus Filluns filiaque ipsius Sesilia necnon et duo filii ejus Johannes et Ingo Donationis hujus testes sunt ex parte ipsius Hugonis Milo Bussuns Bovo filius Arnulfi de Insulis Philippus filius Radulfi Bussuns Warnerius Brununs Theodoricus famulus ipsius ex parte abbatis et monachorum Philippus Bibens Sequanam Fulcho de Laileio Warnerius de Fusseio et Anselmus frater ejus Hugo Paltenerius Radulfus Buisuns Hugo de Laileio Ivo faber Johannes palmarius Theobaldus filius Hugonis de Laileio Donum etiam et elemosinam quam pater meus fecit de rebus quas ista carta enumerat ego Johannes confirmo et insuper addo in elemosinam ecclesie particulam terre que dicitur vinea Milonis et aliam terram desuper Curgineium quam Nicholaus arare solebat et usuarium in nemoribus meis et in terris ad omnia pecora ecclesie et viam illam de qua metas ejeceram ecclesie concedo Terram et illam que dicitur Longua Vallis ecclesie confirmo et hoc facio pro terra quadam quam dedit mihi predictus abbas que est desuper Curgenium ad crucem Andrea Hoc laudavit uxor mea Emelina Hujus rei testes sunt ex parte mea Ansoldus de Maireio et filius ejus Theobaldus Gauterus homo meus ex parte abbatis Johannes Almarius et filius ejus Theobaldus Felix et Henricus frater ejus Felix et Fulcherius frater ejus [] Et ut hoc donum meum et donum patris mei ecclesia Vallis lucentis [] precibus meis sigillo domini Hugonis Senonensis archiepiscopi firmatum est