Charter Document - 02340317

Charter Document - 02340317


Charter Number: 02340317
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Arduinus abbas Sancti Germani Autissiodorensis et Raerius vicecomes Sancti Florentini apud idem castrum Sancti Florentini convenientes duas querelas quas adversum se habebant hoc modo terminaverunt et auctoritate presentis scripti firmaverunt Servientes quidam vicecomitis apud Villare Vinosum in terra Sancti Germani juxta videlicet curiam monachorum furnum fecerant et furnagium accipiebant unde conquerente supradicto abbate quod de furnagio nihil haberet communi consensu statutum fuit ut deinceps inter abbatem et vicecomitem furnus communis esset et monachus de Villari et servientes vicecomitis furnerium ibidem invicem ponerent et furnagium equaliter inter se dividerent et de forifacto furni justitiam communem haberent Quia vero infantes hominum Sancti Germani qui se jungunt hominibus vicecomitis qui sunt de capite Sancti Petri Trecensis ejusdem vicecomitis sunt sciendum est quod infantes filie Rodulfi de Parriciaco quam duxerat in uxorem Dodo filius Belini prepositi de Villari qui est de eodem capite sine ulla requisitione vicecomes Sancto Germano concessit salvo jure suo in ceteris de sepe dicto capite Sancti Petri Trecensis Laudavit hoc Ada vicecomitissa et Willelmus filius amborum Testes sunt ex parte vicecomitis quinque in carta notati et sex ex parte abbatis similiter in carta notati