Charter Document - 02340316

Charter Document - 02340316


Charter Number: 02340316
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Willelmus comes Joveniaci notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod dedi et quictavi ecclesie Beati Petri Vivi Senonensis pro anima patris mei burgenses de Villamaris et heredes suos et burgenses de Pariete atque uxorem Odonis cum ipsa in manus meas venerit Quod ut ratum et confirmatum et sigilli mei karactere et testium subscriptione confirmari volui Hujus rei testes sunt Stephanus Putans Regnardus li Boz Regnardus Bosserius Gauterius Marescallus Thonus prepositus Guibertus Bericus