Charter Document - 02340315
Charter Number: | 02340315 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1100 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Balduinus Senonensis donavit monachis de Vallelucenti quicquid habebat tam in terris quam in pratis et in silvis a Fusseio et ultra versus Vallem lucentem quod donum concessit Milo frater ejus Hujus rei testes sunt Stephanus de Torrenniaco Milo Buissuns Galterius de Sancto Ilario Joscelinus de Casneto Arnulfi Hysembardus de Triagnio Stephanus pellifex hoc etiam laudavit Dainbertus sororius ejus et uxor sua et filius et filia eorum apud Joviniacum in domo Gilonis presbiteri presentibus Reinardo comite Reinaldo Juduini filio Seino Farsito Gaufrido Barbello Henrico fratre ejus Fulcone Gallo Herberto Male Judito