Charter Document - 02340314

Charter Document - 02340314


Charter Number: 02340314
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod Petrus filius Holderi Senonensis in tempore quo Jerusalem erat iturus monachis in Vallelucenti deservientibus quicquid in territorio ville que dicitur Curgencium in terris ac pratis habebat patre suo atque domno Anselmo de cujus feodo erat concedentibus pro suorum remissione peccatorum perpetuo possidendum donavit Inde testes sunt Anselmus de Triagnio Salo vicecomes Senonensis Stephanus de Thorenni Henricus Buslin Paganus Rabeals Anselmus Vastans Segetem Stephanus Gorgias Goscelinus Venator de Villanova Petrus Carnifex Hugo de Lailleio