Charter Document - 02340313

Charter Document - 02340313


Charter Number: 02340313
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod Hugo Pauper filius Galteri Rufi concessit monachis de Vallelucente quicquid pater ejus possederat in territorio Cyrillei et in plano et in bosco tali conditione quod unoquoque anno a monachis in festo beati Remigii duos solidos pro censu inde haberet Hujus pacti facti in Erveio testes fuerunt domnus Milo de Erveio et Buro et Hugo Bae Pontius de Radicibus Hugo de Cussingeio Mainardus Ruffus Stephanus Sormeriaci et Guido frater ejus Alelmus de Veniseio Hoc pactum iterum recognovit idem Hugo apud Sanctum Florentinum et in fide sua asseruit fideliter se omni tempore servaturum Hujus iterum recognitionis testes fuerunt Herbertus filius Warneri Ansellus Busellus et Stephanus frater Boninus Teodericus Rainaldus sacerdotes burgenses vero Robertus Rex Havinus